Latin · ~1 min
Book 3, Chapter 19
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 3.19.1
Not analysed yet
Quam superba fuerit crudelitas eius ad rem pertinet scire, quamquam aberrare alicui possimus videri et in devium exire; sed hoc ipsum pars erit irae super solita saevientis. Ceciderat flagellis senatores; ipse effecit, ut dici posset "solet fieri." Torserat per omnia, quae in rerum natura tristissima sunt, fidiculis, talaribus, eculeo, igne, vultu suo.