Latin · ~2 min
3.19.4 to 3.19.5
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 3.19.4-5
Not analysed yet
Cum spongeae non invenirentur, scindi vestimenta miserorum et in os farciri pannos imperavit. Quae ista saevitia est ? Liceat ultimum spiritum trahere, da exiturae animae locum, liceat illam non per vulnus emittere ! Adicere his longum est, quod patres quoque occisorum eadem nocte dimissis per domos centurionibus confecit, id est, homo misericors luctu liberavit ! Non enim Gai saevitiam, sed irae, propositum est describere, quae non tantum viritim furit sed gentes totas lancinat, sed urbes et flumina et tuta ab omni sensu doloris converberat.