Latin
3.26.1 to 3.26.2
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 3.26.1-2
Not analysed yet
"Non possum," inquis, "pati; grave est iniuriam sustinere." Mentiris ; quis enim iniuriam non potest ferre, qui potest iram ? Adice nunc quod id agis, ut et iram feras et iniuriam. Quare fers aegri rabiem et phrenetici verba, puerorum protervas manus ? Nempe quia videntur nescire quid faciant. Quid interest, quo quisque vitio fiat imprudens ? Imprudentia par in omnibus patrocinium est. "Quid ergo ? "inquis, "impune illi erit ? "Puta velle te, tamen non erit ; maxima est enim factae iniuriae poena fecisse, nec quisquam gravius adficitur quam qui ad supplicium paenitentiae traditur.