# stoa010 3.26.1-2

Seneca the Younger (Dialogues), stoa010, 3.26.1 to 3.26.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger-dialogues/stoa010/3.26.1

" Non possum," inquis, " pati; grave est iniuriam sustinere." Mentiris ; quis enim iniuriam non potest ferre, qui potest iram ? Adice nunc quod id agis, ut et iram feras et iniuriam. Quare fers aegri rabiem et phrenetici verba, puerorum protervas manus ? Nempe quia videntur nescire quid faciant. Quid interest, quo quisque vitio fiat imprudens ? Imprudentia par in omnibus patrocinium est. " Quid ergo ? " inquis, " impune illi erit ? " Puta velle te, tamen non erit ; maxima est enim factae iniuriae poena fecisse, nec quisquam gravius adficitur quam qui ad supplicium paenitentiae traditur.

---

Seneca the Younger (Dialogues), stoa010, ed. John William Basore. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0255/stoa010/stoa0255.stoa010.perseus-lat2.xml.
