Latin · ~6 min
Book 3, Chapter 27
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 3.27
Not analysed yet
Quanto satius est sanare iniuriam quam ulcisci! Multum temporis ultio absumit, multis se iniuriis obicit, dum una dolet ; diutius irascimur omnes quam laedimur. Quanto melius est abire in diversum nec vitia vitiis opponere ! Numquis satis constare sibi videatur, si mulam calcibus repetat et canem morsu ? "Ista," inquis, "peccare se nesciunt." Primum quam iniquus est, apud quem hominem esse ad impetrandam veniam nocet ! Deinde, si cetera animalia hoc irae tuae subducit, quod consilio carent, eodem loco tibi sit quisquis consilio caret ; quid enim refert an alia mutis dissimilia habeat, si hoc, quod in omni peccato muta defendit, simile habet, caliginem mentis ? Peccavit ; hoc enim primum ? Hoc enim extremum ? Non est quod illi credas, etiam si dixerit: "Iterum non faciam." Et iste peccabit et in istum alius et tota vita inter errores volutabitur. Mansuete immansueta tractanda sunt. Quod in luctu dici solet efficacissime, et in ira dicetur :utrum aliquando desines an numquam ? Si aliquando, quanto satius est iram relinquere quam ab ira relinqui ! An semper haec concitatio permanebit ? Vides quam impacatam tibi denunties vitam ? Qualis enim erit semper tumentis ? Adice nunc quod, cum bene te ipse succendens et subinde causas, quibus stimuleris renovaveris, sua sponte ira discedet et vires illi dies subtrahet. Quanto satius est a te illam vinci quam a se !