Latin · ~3 min
3.39.1 to 3.39.3
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 3.39.1-3
Not analysed yet
Contigit iam nobis. Novate, bene componere animum ; aut non sentit iracundiam aut superior est. Videamus quomodo alienam leniamus; nec enim sani esse tantum volumus, sed sanare. Primam iram non audebimus oratione mulcere. Surda est et amens ; dabimus illi spatium. Remedia in remissionibus prosunt. Nec oculos tumentis temptamus vim rigentem movendo incitaturi, nec cetera vitia, dum fervent. Initia morborum quies curat. "Quantulum," inquis, "prodest remedium tuum, si sua sponte desinentem iram placat ! "Primum, ut citius desinat, efficit ; deinde custodit, ne reddat ; ipsum quoque impetum, quem non audet lenire, fallet; removebit omnia ultionis instrumenta, simulabit iram, ut tamquam adiutor et doloris comes plus auctoritatis in consiliis habeat, moras nectet et, dum maiorem poenam quaerit, praesentem differet.