Latin
Book 3, Chapter 5
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 3.5.1
Not analysed yet
"Quorsus," inquis, "hoc pertinet ? "Ut nemo se iudicet tutum ab illa, cum lenes quoque natura et placidos in saevitiam ac violentiam evocet. Quemadmodum adversus pestilentiam nihil prodest firmitas corporis et diligens valetudinis cura—promiscue enim imbecilla robustaque invadit—, ita ab ira tam inquietis moribus periculum est quam compositis et remissis, quibus eo turpior ac periculosior est, quo plus in illis mutat.