Latin · ~3 min
3.5.7 to 3.5.8
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 3.5.7-8
Not analysed yet
Adice quod, cum indignatio eius a nimio sui suspectu veniat et animosa videatur, pusilla est et angusta ; nemo enim non eo, a quo se contemptum iudicat, minor est. At ille ingens animus et verus aestimator sui non vindicat iniuriam, quia non sentit. Ut tela a duro resiliunt et cum dolore caedentis solida feriuntur, ita nulla magnum animum iniuria ad sensum sui adducit, fragilior eo quod petit. Quanto pulchrius velut nulli penetrabilem telo omnis iniurias contumeliasque respuere! Ultio doloris confessio est ; non est magnus animus, quem incurvat iniuria. Aut potentior te aut imbecillior laesit ; si imbecillior, parce illi, si potentior, tibi.