# stoa010 3.9.1-3

Seneca the Younger (Dialogues), stoa010, 3.9.1 to 3.9.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger-dialogues/stoa010/3.9.1

Studia quoque graviora iracundis omittenda sunt aut certe citra lassitudinem exercenda, et animus non inter plura versandus, sed artibus amoenis tradendus. Lectio illum carminum obleniat et historia fabulis detineat ; mollius delicatiusque tractetur. Pythagoras perturbationes animi lyra componebat; quis autem ignorat lituos et tubas concitamenta esse, sicut quosdam cantus blandimenta, quibus mens resolvatur ? Confusis oculis prosunt virentia et quibusdam coloribus infirma acies adquiescit, quorundam splendore praestringitur; sic mentes aegras studia laeta permulcent. Forum, advocationes, iudicia fugere debemus et omnia quae exulcerant vitium, aeque cavere lassitudinem corporis ; consumit enim quidquid in nobis mite placidumque est et aeria concitat.

---

Seneca the Younger (Dialogues), stoa010, ed. John William Basore. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0255/stoa010/stoa0255.stoa010.perseus-lat2.xml.
