Latin · ~2 min
Book 8, Chapter 1
Seneca the Younger (Dialogues), stoa011 8.1.1
Not analysed yet
…cit, nobis magno consensu vitia commendant. Licet nihil aliud, quod sit salutare, temptemus, proderit tamen per se ipsum secedere ; meliores erimus singuli. Quid, quod secedere ad optimos viros et aliquod exemplum eligere, ad quod vitam derigamus, licet ? Quod nisi in otio non fit. Tunc potest obtineri quod semel placuit, ubi nemo intervenit, qui iudicium adhuc imbecillum populo adiutore detorqueat; tunc potest vita aequali et uno tenore procedere, quam propositis diversissimis scindimus.