Latin · ~2 min
Book 8, Chapter 2
Seneca the Younger (Dialogues), stoa011 8.2
Not analysed yet
Nunc probabo tibi non desciscere me a praeceptis Stoicorum ; nam ne ipsi quidem a suis desciverunt; et tamen excusatissimus essem, etiam si non praecepta illorum sequerer, sed exempla. Hoc quod dico in duas dividam partes :primum, ut possit aliquis vel a prima aetate contemplationi veritatis totum se tradere, rationem vivendi quaerere atque exercere secreto; deinde, ut possit hoc aliquis emeritis iam stipendiis, profligatae aetatis, iure optimo facere et ad alios actus animum referre virginum Vestalium more, quae annis inter officia divisis discunt facere sacra et cum didicerunt docent.