Latin · ~4 min
8.6.1 to 8.6.3
Seneca the Younger (Dialogues), stoa011 8.6.1-3
Not analysed yet
"Sed refert," inquis, "an ad illam voluptatis causa accesseris nihil aliud ex illa petens quam adsiduam contemplationem sine exitu ; est enim dulcis et habet inlecebras suas." Adversus hoc tibi respondeo :aeque refert, quo animo civilem agas vitam, an semper inquietus sis nec tibi umquam sumas ullum tempus, quo ab humanis ad divina respicias. Quomodo res adpetere sine ullo virtutum amore et sine cultu ingeni ac nudas edere operas minime probabile est —misceri enim ista inter se et conseri debent—, sic imperfectum ac languidum bonum est in otium sine actu proiecta virtus, num- quam id, quod didicit, ostendens. Quis negat illam debere profectus suos in opere temptare, nec tantum quid faciendum sit cogitare, sed etiam aliquando manum exercere et ea, quae meditata sunt, ad verum perducere ? Quodsi per ipsum sapientem non est mora, si non actor deest, sed agenda desunt, ecquid illi secum esse permittes ?