Latin · ~2 min
Book 8, Chapter 6
Seneca the Younger (Dialogues), stoa011 8.6.5
Not analysed yet
Ad summam quaero, an ex praeceptis suis vixerint Cleanthes et Chrysippus et Zenon. Non dubie respondebis sic illos vixisse, quemadmodum dixerant esse vivendum. Atqui nemo illorum rem publicam administravit. "Non fuit," inquis, "illis aut ea fortuna aut ea dignitas, quae admitti ad publicarum rerum tractationem solet." Sed idem nihilo minus non segnem egere vitam ; invenerunt, quemadmodum plus quies ipsorum hominibus prodesset quam aliorum discursus et sudor. Ergo nihilo minus hi multum egisse visi sunt, quamvis nihil publice agerent.