Latin · ~3 min
1.3.11 to 1.3.13
Seneca the Younger (Dialogues), stoa012 1.3.11-13
Not analysed yet
Non usque eo in possessionem generis humani vitia venerunt, ut dubium sit an electione fati data plures nasci Reguli quam Maecenates velint; aut si quis fuerit, qui audeat dicere Maecenatem se quam Regulum nasci maluisse, idem iste, taceat licet, nasci se Terentiam maluit ! Male tractatum Socratem iudicas, quod illam potionem publice mixtam non aliter quam medicamentum immortalitatis obduxit et de morte disputavit usque ad ipsam ? Male cum illo actum est, quod gelatus est sanguis ac paulatim frigore inducto venarum vigor constitit ? Quanto magis huic invidendum est quam illis quibus gemma ministratur, quibus exoletus omnia pati doctus exsectae virilitatis aut dubiae suspensam auro nivem diluit ! Hi quicquid biberunt vomitu remetientur tristes et bilem suam regustantes, at ille venenum laetus et libens hauriet.