Latin
1.3.8 to 1.3.9
Seneca the Younger (Dialogues), stoa012 1.3.8-9
Not analysed yet
Felix est L. Sulla, quod illi descendenti ad forum gladio summovetur, quod capita sibi consularium virorum patitur ostendi et pretium caedis per quaestorem ac tabulas publicas numerat ? Et haec omnia facit ille, ille qui legem Corneliam tulit ! Veniamus ad Regulum :quid illi fortuna nocuit, quod illum documentum fidei, documentum patientiae fecit ? Figunt cutem clavi et quocumque fatigatum corpus reclinavit, vulneri incumbit, in perpetuam vigiliam suspensa sunt lumina. Quanto plus tormenti tanto plus erit gloriae. Vis scire quam non paeniteat hoc pretio aestimasse virtutem ? Refice illum et mitte in senatum ; eandem sententiam dicet.