Latin · ~7 min
1.4.8 to 1.4.12
Seneca the Younger (Dialogues), stoa012 1.4.8-12
Not analysed yet
Quia in castris quoque periculosa fortissimis imperantur ; dux lectissimos mittit, qui nocturnis hostes aggrediantur insidiis aut explorent iter aut praesidium loco deiciant. Nemo eorum qui exeunt dicit : "Male de me imperator meruit," sed "bene iudicavit." Item dicant quicumque iubentur pati timidis ignavisque flebilia: "Digni visi sumus deo in quibus experiretur quantum humana natura posset pati." Fugite delicias, fugite enervantem felicitatem, qua animi permadescunt et nisi aliquid intervenit quod humanae sortis admoneat, manent velut perpetua ebrietate sopiti. Quem specularia semper ab afflatu vindicaverunt, cuius pedes inter fomenta subinde mutata tepuerunt, cuius cenationes subditus et parietibus circumfusus calor temperavit, hunc levis aura non sine periculo stringet. Cum omnia quae excesserunt modum noceant, periculosissima felicitatis intemperantia est :movet cerebrum, in vanas mentes imagines evocat, multum inter falsum ac verum mediae caliginis fundit. Quidni satius sit perpetuam infelicitatem advocata virtute sustinere quam infinitis atque immodicis bonis rumpi ? Lenior ieiunio mors est, cruditate dissiliunt. Hanc itaque rationem dii sequuntur in bonis viris quam in discipulis suis praeceptores, qui plus laboris ab is exigunt, in quibus certior spes est. Numquid tu invisos esse Lacedaemoniis liberos suos credis, quorum experiuntur indolem publice verberibus admotis ? Ipsi illos patres adhortantur, ut ictus flagellorum fortiter perferant, et laceros ac semianimes rogant, perseverent vulnera praebere vulne- ribus. Quid mirum, si dure generosos spiritus deus temptat ? Numquam virtutis molle documentum est. Verberat nos et lacerat fortuna ; patiamur ! Non est saevitia, certamen est, quod quo saepius adierimus, fortiores erimus. Solidissima corporis pars est quam frequens usus agitavit. Praebendi fortunae sumus, ut contra illam ab ipsa duremur ; paulatim nos sibi pares faciet, contemptum periculorum ad- siduitas periclitandi dabit.