Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 5
Seneca the Younger (Dialogues), stoa012 1.5.5
Not analysed yet
Hanc quoque animosam Demetri fortissimi viri vocem audisse me memini: "Hoc unum," inquit, "de vobis, di immortales, queri possum, quod non ante mihi notam voluntatem vestram fecistis ; prior enim ad ista venissem, ad quae nunc vocatus adsum. Vultis liberos sumere ? vobis illos sustuli. Vultis aliquam partem corporis ? sumite ; non magnam rem promitto, cito totum relinquam. Vultis spiritum ? quidni ? nullam moram faciam, quo minus recipiatis quod dedistis. A volente feretis quicquid petieritis.