Latin · ~1 min
Book 1, Chapter 6
Seneca the Younger (Dialogues), stoa012 1.6.3
Not analysed yet
nati sunt in exemplar. Puta itaque deum dicere : "Quid habetis quod de me queri possitis, vos, quibus recta placuerunt ? Aliis bona falsa circumdedi et animos inanes velut longo fallacique somnio lusi. Auro illos et argento et ebore adornavi, intus boni nihil est.