Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 6
Seneca the Younger (Dialogues), stoa012 1.6.6
Not analysed yet
'At multa incidunt tristia, horrenda, dura toleratu.' Quia non poteram vos istis subducere, animos vestros adversus omnia armavi ; ferte fortiter. Hoc est quo deum antecedatis ; ille extra patientiam malorum est, vos supra patientiam. Contemnite paupertatem; nemo tam pauper vivit quam natus est. Contemnite dolorem; aut solvetur aut solvet. Contemnite mortem; quae vos aut finit aut transfert. Contemnite for- tunam ; nullum illi telum quo feriret animum dedi.