Latin · ~3 min
9.11.4 to 9.11.5
Seneca the Younger (Dialogues), stoa013 9.11.4-5
Not analysed yet
Reverti unde veneris quid grave est ? Male vivet quisquis nesciet bene mori. Huic itaque primum rei pretium detrahendum est et spiritus inter vilia numerandus. Gladiatores, ut ait Cicero, invisos habemus, si omni modo vitam impetrare cupiunt; favemus, si contemptum eius prae se ferunt. Idem evenire nobis scias ; saepe enim causa moriendi est timide mori. Fortuna illa, quae ludos sibi facit : "Quo," inquit, "te reservem, malum et trepidum animal ? Eo magis convulneraberis et confodieris, quia nescis praebere iugulum At tu et vives diutius et morieris expeditius, qui ferrum non subducta cervice nec manibus oppositis sed animose recipis."