Latin · ~4 min
9.16.2 to 9.16.4
Seneca the Younger (Dialogues), stoa013 9.16.2-4
Not analysed yet
Vide quomodo quisque illorum tulerit, et si fortes fuerunt, ipsorum illos animo desidera, si muliebriter et ignave perierunt, nihil perit ; aut digni sunt, quorum virtus tibi placeat, aut indigni, quorum desideretur ignavia. Quid enim est turpius quam si maximi viri timidos fortiter monendo faciunt ? Laudemus totiens dignum laudibus et dicamus : "Tanto fortior, tanto felicior ! Omnes effugisti casus, livorem, morbum ; existi ex custodia ; non tu dignus mala fortuna dis visus es, sed indignus, in quem iam aliquid fortuna posset." Subducentibus vero se et in ipsa morte ad vitam respectantibus manus iniciendae sunt! Neminem flebo laetum, neminem flentem ; ille lacrimas meas ipse abstersit, hic suis lacrimis effecit, ne ullis dignus sit. Ego Herculem fleam, quod vivus uritur, aut Regulum, quod tot clavis configitur, aut Catonem, quod vulnera vulnerat sua? Omnes isti levi temporis impensa invenerunt, quomodo aeterni fierent, et ad immortalitatem moriendo venerunt.