Latin · ~2 min
Book 9, Chapter 17
Seneca the Younger (Dialogues), stoa013 9.17.2
Not analysed yet
At illa quantum habet voluptatis sincera et per se inornata simplicitas, nihil obtendens moribus suis ! Subit tamen et haec vita contemptus periculum, si omnia omnibus patent ; sunt enim qui fastidiant quicquid propius adierunt. Sed nec virtuti periculum est, ne admota oculis revilescat, et satius est simplicitate contemni quam perpetua simulatione torqueri. Modum tamen rei adhibeamus ; multum interest, simpliciter vivas an neglegenter.