# stoa013 9.2.6

Seneca the Younger (Dialogues), stoa013, Book 9, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger-dialogues/stoa013/9.2.6

Omnes in eadem causa sunt, et hi qui levitate vexantur ac taedio adsiduaque mutatione propositi, quibus semper magis placet quod reliquerunt, et illi, qui marcent et oscitantur. Adice eos, qui non aliter quam quibus difficilis somnus est versant se et hoc atque illo modo componunt, donec quietem lassitudine inveniant. Statum vitae suae reformando subinde in eo novissime manent, in quo illos non mutandi odium sed senectus ad novandum pigra deprendit. Adice et illos, qui non constantiae vitio parum leves sunt sed inertiae, et vivunt non quo- modo volunt, sed quomodo coeperunt.

---

Seneca the Younger (Dialogues), stoa013, ed. John William Basore. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0255/stoa013/stoa0255.stoa013.perseus-lat2.xml.
