# stoa013 9.5.2-5

Seneca the Younger (Dialogues), stoa013, 9.5.2 to 9.5.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger-dialogues/stoa013/9.5.2

Socrates tamen in medio erat et lugentis patres consolabatur et desperantis de re publica exhortabatur et divitibus opes suas metuentibus exprobrabat seram periculosae avaritiae paenitentiam et imitari volentibus magnum circumferebat exemplar, eum inter triginta dominos liber incederet. Hunc tamen Athenae ipsae in carcere occiderunt, et qui tuto insultaverat agmini tyrannorum, eius libertatem libertas non tulit. Licet scias et in adflicta re publica esse occasionem sapienti viro ad se proferendum et in florenti ac beata petulantiam, invidiam, mille alia inertia vitia regnare. Utcumque ergo se res publica dabit, utcumque fortuna permittet, ita aut explicabimus nos aut contrahemus, utique movebimus nec alligati metu torpebimus. Immo ille vir fuerit, qui periculis undique imminentibus, armis circa et catenis frementibus non alliserit virtutem nec absconderit ; non est enim servare se obruere. Vere, ut opinor, Curius Dentatus aiebat, malle se esse mortuum quam vivere ; ultimum malorum est e vivorum numero exire, antequam moriaris. Sed faciendum erit, si in rei publicae tempus minus tractabile incideris, ut plus otio ac litteris vindices, nec aliter quam in periculosa navigatione subinde portum petas nec expectes, donec res te dimittant, sed ab illis te ipse diiungas.

---

Seneca the Younger (Dialogues), stoa013, ed. John William Basore. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0255/stoa013/stoa0255.stoa013.perseus-lat2.xml.
