Latin · ~4 min
9.8.6 to 9.8.9
Seneca the Younger (Dialogues), stoa013 9.8.6-9
Not analysed yet
Feliciorem tu Demetrium Pompeianum vocas, quem non puduit locupletiorem esse Pompeio ? Numerus illi cotidie servorum velut imperatori exercitus referebatur, cui iam dudum divitiae esse debuerant duo vicarii et cella laxior. At Diogeni servus unicus fugit nec eum reducere, eum monstraretur, tanti putavit. "Turpe est," inquit, "Manen sine Diogene posse vivere, Diogenen sine Mane non posse." Videtur mihi dixisse : "Age tuum negotium, fortuna; nihil apud Diogenen iam tui est. Fugit mihi servus, immo liber abii ! "Familia petit vestiarium victumque ; tot ventres avidissimorum animalium tuendi sunt, emenda vestis et custodiendae rapacissimae manus et flentium detestantiumque ministeriis utendum. Quanto ille felicior, qui nihil ulli debet, nisi cui facillime negat, sibi! Sed quoniam non est nobis tantum roboris, angustanda certe sunt patrimonia, ut minus ad iniurias fortunae simus expositi. Habiliora sunt corpora in bello illa, quae in arma sua contrahi possunt, quam quae superfunduntur et undique magnitudo sua vulneribus obicit. Optimus pecuniae modus est, qui nec in paupertatem cadit, nec procul a paupertate discedit.