Latin · ~3 min
9.9.6 to 9.9.7
Seneca the Younger (Dialogues), stoa013 9.9.6-7
Not analysed yet
"Honestius," inquis, "hoc se impensae quam in Corinthia pietasque tabulas effuderint." Vitiosum est ubique, quod nimium est. Quid habes, cur ignoscas homini armaria e citro atque ebore captanti, corpora conquirenti aut ignotorum auctorum aut improbatorum et inter tot milia librorum oscitanti, cui voluminum suorum frontes maxime placent titulique ? Apud desidiosissimos ergo videbis quicquid orationum historiarumque est, tecto tenus exstructa loculamenta ; iam enim inter balnearia et thermas bybliotheca quoque ut necessarium domus ornamentum expolitur. Ignoscerem plane, si studiorum nimia cupidine erraretur. Nunc ista conquisita, cum imaginibus suis discripta sacrorum opera ingeniorum in speciem et cultum parietum comparantur.