Latin
Book 7, Chapter 12
Seneca the Younger (Dialogues), stoa014 7.12.1
Not analysed yet
"Male," inquit, "illis erit, quia multa interveniunt, quae perturbent animum, et opiniones inter se contrariae mentem inquietabunt." Quod ita esse concedo ; sed nihilo minus illi ipsi stulti et inaequales et sub ictu paenitentiae positi magnas percipient voluptates, ut fatendum sit tam longe tum illos ab omni molestia abesse quam a bona mente et, quod plerisque contingit, hilarem insaniam insanire ac per risum furere.