Latin · ~1 min
Book 7, Chapter 13
Seneca the Younger (Dialogues), stoa014 7.13.1
Not analysed yet
In ea quidem ipse sententia sum—invitis hoc nostris popularibus dicam—sancta Epicurum et recta praecipere et, si propius accesseris, tristia ; voluptas enim illa ad parvum et exile revocatur et, quam nos virtuti legem dicimus, eam ille dicit voluptati :iubet illam parere naturae. Parum est autem luxuriae quod naturae satis est. Quid ergo est ?