Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 14
Seneca the Younger (Dialogues), stoa014 7.14.1
Not analysed yet
Prima virtus eat, haec ferat signa. Habebimus nihilo minus voluptatem, sed domini eius et temperatores erimus; aliquid nos exorabit, nihil coget. At ei, qui voluptati tradidere principia, utroque caruere ; virtutem enim amittunt, ceterum non ipsi voluptatem, sed ipsos voluptas habet, cuius aut inopia torquentur aut copia strangulantur, miseri, si deseruntur ab illa, miseriores, si obruuntur ; sicut deprensi mari Syrtico modo in sicco relinquuntur, modo torrente unda fluctuantur.