# stoa014 7.15.6

Seneca the Younger (Dialogues), stoa014, Book 7, Chapter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger-dialogues/stoa014/7.15.6

Quisquis autem queritur et plorat et gemit, imperata facere vi cogitur et invitus rapitur ad iussa nihilo minus. Quae autem dementia est potius trahi quam sequi! Tam me hercules quam stultitia et ignoratio condicionis est suae dolere, quod dest aliquid tibi aut incidit durius, aeque mirari aut indigne ferre ea, quae tam bonis accidunt quam malis,—morbos dico, funera, debilitates et cetera ex transverso in vitam humanam incurrentia. Quicquid ex universi constitutione patiendum est, magno suscipiatur animo.

---

Seneca the Younger (Dialogues), stoa014, ed. John William Basore. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0255/stoa014/stoa0255.stoa014.perseus-lat2.xml.
