Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 18
Seneca the Younger (Dialogues), stoa014 7.18.3
Not analysed yet
Expectabo scilicet, ut quicquam malivolentiae inviolatum sit, cui sacer nec Rutilius fuit nec Cato ? Curet aliquis, an istis nimis dives videatur, quibus Demetrius Cynicus parum pauper est ? Virum acerrimum et contra omnia naturae desideria pugnantem, hoc pauperiorem quam ceteros Cynicos, quod, cum sibi interdixerint habere, interdixit et poscere, negant satis egere ! Vides enim :non virtutis scientiam sed egestatis professus est.