Latin · ~1 min
Book 7, Chapter 2
Seneca the Younger (Dialogues), stoa014 7.2.1
Not analysed yet
Cum de beata vita agetur, non est quod mihi illud discessionum more respondeas : "Haec pars maior esse videtur." Ideo enim peior est. Non tam bene cum rebus humanis agitur, ut meliora pluribus placeant ; argumentum pessimi turba est.