Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 2
Seneca the Younger (Dialogues), stoa014 7.2.3
Not analysed yet
"Quicquid feci adhuc infectum esse mallem, quicquid dixi cum recogito, mutis invideo, quicquid optavi inimicorum exsecrationem puto, quicquid timui, di boni, quanto levius fuit quam quod concupii ! Cum multis inimicitias gessi et in gratiam ex odio, si modo ulla inter malos gratia est, redii ; mihi ipsi nondum amicus sum. Omnem operam dedi, ut me multitudini educerem et aliqua dote notabilem facerem. Quid aliud quam telis me opposui et malevolentiae quod morderet ostendi ?