Latin
Book 7, Chapter 21
Seneca the Younger (Dialogues), stoa014 7.21.1
Not analysed yet
"Quare ille philosophiae studiosus est et tam dives vitam agit ? Quare opes contemnendas dicit et habet ? Vitam contemnendam putat et tamen vivit ? Valetudinem contemnendam et tamen illam diligentissime tuetur atque optimam mavult ? Et exilium vanum nomen putat et ait : 'Quid enim est mali mutare regiones ?' et tamen, si licet, senescit in patria ? Et inter longius tempus et brevius nihil interesse iudicat, tamen, si nihil prohibet, extendit aetatem et in multa senectute placidus viret ?"