Latin
Book 7, Chapter 22
Seneca the Younger (Dialogues), stoa014 7.22.5
Not analysed yet
"Quid ergo," inquis, "me derides, cum eundem apud te locum habeant, quem apud me ? "Vis scire, quam non eundem habeant locum ? Mihi divitiae si effluxerint, nihil auferent nisi semet ipsas, tu stupebis et videberis tibi sine te relictus, si illae a te recesserint; apud me divitiae aliquem locum habent, apud te summum ; ad postremum divitiae meae sunt, tu divitiarum es.