Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 23
Seneca the Younger (Dialogues), stoa014 7.23.2
Not analysed yet
Ille vero fortunae benignitatem a se non summovebit et patrimonio per honesta quaesito nec gloriabitur nec erubescet. Habebit tamen etiam quo glorietur, si aperta domo et admissa in res suas civitate poterit dicere : "Quod quisque agnoverit, tollat." O magnum virum. O optime divitem, si post hanc vocem tantundem habuerit ! Ita dico :si tuto et securus scrutationem populo praebuerit, si nihil quisquam apud illum invenerit, quoi manus iniciat, audaciter et propalam erit dives.