Latin · ~5 min
7.26.1 to 7.26.4
Seneca the Younger (Dialogues), stoa014 7.26.1-4
Not analysed yet
"Quid ergo inter me stultum et te sapientem interest, si uterque habere volumus ? "Plurimum ; divitiae enim apud sapientem virum in servitute sunt, apud stultum in imperio ; sapiens divitiis nihil permittit, vobis divitiae omnia ; vos, tamquam aliquis vobis aeternam possessionem earum promiserit, adsuescitis illis et cohaeretis, sapiens tunc maxime paupertatem meditatur, cum in mediis divitiis constitit. Numquam imperator ita paci credit, ut non se praeparet bello, quod etiam si non geritur, indictum est. Vos domus formosa, tamquam nec ardere nec ruere possit, insolentes, vos opes, tamquam periculum omne transcenderint maioresque sint vobis quam quibus consumendis satis virium habeat fortuna, obstupefaciunt. Otiosi divitiis Inditis nec providetis illarum periculum, sicut barbari plerumque inclusi, ut ignari machinarum, segnes laborem obsidentium spectant nec quo illa pertineant, quae ex longinquo struuntur, intellegunt. Idem vobis evenit; marcetis in vestris rebus nec cogitatis, quot casus undique immineant iam iamque pretiosa spolia laturi. Sapientis quisquis abstulerit divitias, omnia illi sua relinquet ; vivit enim praesentibus laetus, futuri securus. "Nihil magis," inquit ille Socrates, aut aliquis alius, ius cui idem adversus humana atque eadem potestas est, "persuasi mihi, quam ne ad opiniones vestras actum vitae meae flecterem. Solita conferte undique verba ; non conviciari vos putabo sed vagire velut infantes miserrimos."