Latin · ~1 min
Book 7, Chapter 3
Seneca the Younger (Dialogues), stoa014 7.3.4
Not analysed yet
Intellegis, etiam si non adiciam, sequi perpetuam tranquillitatem, libertatem depulsis iis, quae aut irritant nos aut territant ; nam voluptatibus et timoribus proiectis pro illis, quae parva ae fragilia sunt et ipsis flagitiis noxia, ingens gaudium subit, inconcussum et aequale, tum pax et concordia animi et magnitudo cum mansuetudine ; omnis enim ex infirmitate feritas est.