Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 8
Seneca the Younger (Dialogues), stoa014 7.8.4
Not analysed yet
Externa ratio quaerat sensibus irritata et capiens inde principia—nec enim habet aliud, unde conetur aut unde ad verum impetum capiat—, at in se revertatur. Nam mundus quoque cuncta complectens rectorque universi deus in exteriora quidem tendit, sed tamen introrsum undique in se redit. Idem nostra mens faciat ; cum secuta sensus suos per illos se ad externa porrexerit, et illorum et sui potens sit.