# stoa014 7.9.1-3

Seneca the Younger (Dialogues), stoa014, 7.9.1 to 7.9.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger-dialogues/stoa014/7.9.1

" Sed tu quoque," inquit, " virtutem non ob aliud colis, quam quia aliquam ex illa speras voluptatem." Primum non, si voluptatem praestatura virtus est, ideo propter hanc petitur ; non enim hanc praestat, sed et hanc, nec huic laborat, sed labor eius, quamvis aliud petat, hoc quoque adsequetur. Sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est—aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit—, sic voluptas non est merces nec causa virtutis sed accessio, nec quia delectat placet, sed, si placet, et delectat. Summum bonum in ipso iudicio est et habitu optimae mentis, quae eum cursum suum implevit et finibus se suis cinxit, consummatum est summum bonum nec quicquam amplius desiderat ; nihil enim extra totum est, non magis quam ultra finem. Itaque erras, cum interrogas, quid sit illud, propter quod virtutem petam;

---

Seneca the Younger (Dialogues), stoa014, ed. John William Basore. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0255/stoa014/stoa0255.stoa014.perseus-lat2.xml.
