Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 9
Seneca the Younger (Dialogues), stoa014 7.9.4
Not analysed yet
quaeris enim aliquid supra summum. Interrogas, quid petam ex virtute ? Ipsam. Nihil enim habet melius, ipsa pretium sui. An hoc parum magnum est ? Cum tibi dicam : "Summum bonum est infragilis animi rigor et providentia et sublimitas et sanitas et libertas et concordia et decor," aliquid etiamnunc exigis maius, ad quod ista referantur ? Quid mihi voluptatem nominas ? Hominis bonum quaero, non ventris, qui pecudibus ac beluis laxior est !