# ad Helviam 11

Seneca the Younger, ad Helviam, 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-younger/ad-helviam/11

1. 'At uestem ac domum desideraturus est exsul.' Haec quoque ad usum tantum desiderabit: neque tectum ei deerit neque uelamentum; aeque enim exiguo tegitur corpus quam alitur; nihil homini natura quod necessarium faciebat fecit operosum. 2. Sed desiderat saturatam multo conchylio purpuram, intextam auro uariisque et coloribus distinctam et artibus: non fortunae iste uitio sed suo pauper est. Etiam si illi quidquid amisit restitueris, nihil ages; plus enim restituto deerit ex eo quod cupit quam exsuli ex eo quod habuit. 3. Sed desiderat aureis fulgentem uasis supellectilem et antiquis nominibus artificum argentum nobile, aes paucorum insania pretiosum et seruorum turbam quae quamuis magnam domum angustet, iumentorum corpora differta et coacta pinguescere et nationum omnium lapides: ista congerantur licet, numquam explebunt inexplebilem animum, non magis quam ullus sufficiet umor ad satiandum eum cuius desiderium non ex inopia sed ex aestu ardentium uiscerum oritur; non enim sitis illa sed morbus est. 4. Nec hoc in pecunia tantum aut alimentis euenit; eadem natura est in omni desiderio quod modo non ex inopia sed ex uitio nascitur: quidquid illi congesseris, non finis erit cupiditatis sed gradus. Qui continebit itaque se intra naturalem modum, paupertatem non sentiet; qui naturalem modum excedet, eum in summis quoque opibus paupertas sequetur. Necessariis rebus et exilia sufficiunt, superuacuis nec regna. 5. Animus est qui diuites facit; hic in exilia sequitur, et in solitudinibus asperrimis, cum quantum satis est sustinendo corpori inuenit, ipse bonis suis abundat et fruitur: pecunia ad animum nihil pertinet, non magis quam ad deos inmortalis. 6. Omnia ista quae imperita ingenia et nimis corporibus suis addicta suspiciunt, lapides aurum argentum et magni leuatique mensarum orbes, terrena sunt pondera, quae non potest amare sincerus animus ac naturae suae memor, leuis ipse, expeditus, et quandoque emissus fuerit ad summa emicaturus; interim, quantum per moras membrorum et hanc circumfusam grauem sarcinam licet, celeri et uolucri cogitatione diuina perlustrat. 7. Ideoque nec exulare umquam potest, liber et deis cognatus et omni mundo omnique aeuo par; nam cogitatio eius circa omne caelum it, in omne praeteritum futurumque tempus inmittitur. Corpusculum hoc, custodia et uinculum animi, huc atque illuc iactatur; in hoc supplicia, in hoc latrocinia, in hoc morbi exercentur: animus quidem ipse sacer et aeternus est et cui non possit inici manus.

---

Seneca, ad Helviam. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/sen/sen.consolatione3.shtml.
