Latin
15
Seneca the Younger, ad Helviam 15
Not analysed yet
1. Illo omnis consolatio mihi uertenda est unde uera uis materni doloris oritur: 'ergo complexu fili carissimi careo; non conspectu eius, non sermone possum frui. Vbi est ille quo uiso tristem uultum relaxaui, in quo omnes sollicitudines meas deposui? Vbi conloquia, quorum inexplebilis eram? Vbi studia, quibus libentius quam femina, familiarius quam mater intereram? Vbi ille occursus? Vbi matre uisa semper puerilis hilaritas?' 2. Adicis istis loca ipsa gratulationum et conuictuum et, ut necesse est, efficacissimas ad uexandos animos recentis conuersationis notas. Nam hoc quoque aduersus te crudeliter fortuna molita est, quod te ante tertium demum diem quam perculsus sum securam nec quicquam tale metuentem digredi uoluit. 3. Bene nos longinquitas locorum diuiserat, bene aliquot annorum absentia huic te malo praeparauerat: redisti, non ut uoluptatem ex filio perciperes, sed ut consuetudinem desiderii perderes. Si multo ante afuisses, fortius tulisses, ipso interuallo desiderium molliente; si non recessisses, ultimum certe fructum biduo diutius uidendi filium tulisses: nunc crudele fatum ita composuit ut nec fortunae meae interesses nec absentiae adsuesceres. 4. Sed quanto ista duriora sunt, tanto maior tibi uirtus aduocanda est, et uelut cum hoste noto ac saepe iam uicto acrius congrediendum. Non ex intacto corpore tuo sanguis hic fluxit: per ipsas cicatrices percussa es.