Latin
2
Seneca the Younger, ad Helviam 2
Not analysed yet
1. Vide quantum de indulgentia tua promiserim mihi: potentiorem me futurum apud te non dubito quam dolorem tuum, quo nihil est apud miseros potentius. Itaque ne statim cum eo concurram, adero prius illi et quibus excitetur ingeram; omnia proferam et rescindam quae iam obducta sunt. 2. Dicet aliquis: 'quod hoc genus est consolandi, obliterata mala reuocare et animum in omnium aerumnarum suarum conspectu conlocare uix unius patientem?' Sed is cogitet, quaecumque usque eo perniciosa sunt ut contra remedium conualuerint, plerumque contrariis curari. Omnis itaque luctus illi suos, omnia lugubria admouebo: hoc erit non molli uia mederi, sed urere ac secare. Quid consequar? ut pudeat animum tot miseriarum uictorem aegre ferre unum uulnus in corpore tam cicatricoso. 3. Fleant itaque diutius et gemant, quorum delicatas mentes eneruauit longa felicitas, et ad leuissimarum iniuriarum motus conlabantur: at quorum omnes anni per calamitates transierunt, grauissima quoque forti et inmobili constantia perferant. Vnum habet adsidua infelicitas bonum, quod quos semper uexat nouissime indurat. 4. Nullam tibi fortuna uacationem dedit a grauissimis luctibus, ne natalem quidem tuum excepit: amisisti matrem statim nata, immo dum nasceris, et ad uitam quodam modo exposita es. Creuisti sub nouerca, quam tu quidem omni obsequio et pietate, quanta uel in filia conspici potest, matrem fieri coegisti; nulli tamen non magno constitit etiam bona nouerca. Auunculum indulgentissimum, optimum ac fortissimum uirum, cum aduentum eius expectares, amisisti; et ne saeuitiam suam fortuna leuiorem diducendo faceret, intra tricesimum diem carissimum uirum, ex quo mater trium liberorum eras, extulisti. 5. Lugenti tibi luctus nuntiatus est omnibus quidem absentibus liberis, quasi de industria in id tempus coniectis malis tuis ut nihil esset [haberes] ubi se dolor tuus reclinaret. Transeo tot pericula, tot metus, quos sine interuallo in te incursantis pertulisti: modo modo in eundem sinum ex quo tres nepotes emiseras ossa trium nepotum recepisti; intra uicesimum diem quam filium meum in manibus et in osculis tuis mortuum funeraueras, raptum me audisti: hoc adhuc defuerat tibi, lugere uiuos.