Latin · ~12 min
Lines 9.1-9.2
Seneca the Younger, ad Helviam 9.1-2
Not analysed yet
1. 'At non est haec terra frugiferarum aut laetarum arborum ferax; non magnis nec nauigabilibus fluminum alueis inrigatur; nihil gignit quod aliae gentes petant, uix ad tutelam incolentium fertilis; non pretiosus hic lapis caeditur, non auri argentique uenae eruuntur.' 2. Angustus animus est quem terrena delectant: ad illa abducendus est quae ubique aeque apparent, ubique aeque splendent. Et hoc cogitandum est, ista ueris bonis per falsa et praue credita obstare. Quo longiores porticus expedierint, quo altius turres sustulerint, quo latius uicos porrexerint, quo depressius aestiuos specus foderint, quo maiori mole fastigia cenationum subduxerint, hoc plus erit quod illis caelum abscondat. 3. In eam te regionem casus eiecit in qua lautissimum receptaculum casa est: ne [et] tu pusilli animi es et sordide se consolantis, si ideo id fortiter pateris quia Romuli casam nosti. Dic illud potius: 'istud humile tugurium nempe uirtutes recipit? iam omnibus templis formosius erit, cum illic iustitia conspecta fuerit, cum continentia, cum prudentia, pietas, omnium officiorum recte dispensandorum ratio, humanorum diuinorumque scientia. Nullus angustus est locus qui hanc tam magnarum uirtutium turbam capit; nullum exilium graue est in quod licet cum hoc ire comitatu.'
4. Brutus in eo libro quem de uirtute composuit ait se Marcellum uidisse Mytilenis exulantem et, quantum modo natura hominis pateretur, beatissime uiuentem neque umquam cupidiorem bonarum artium quam illo tempore. Itaque adicit uisum sibi se magis in exilium ire, qui sine illo rediturus esset, quam illum in exilio relinqui. 5. O fortunatiorem Marcellum eo tempore quo exilium suum Bruto adprobauit quam quo rei publicae consulatum! Quantus ille uir fuit qui effecit ut aliquis exul sibi uideretur quod ab exule recederet! Quantus uir fuit qui in admirationem sui adduxit hominem etiam Catoni suo mirandum! 6. Idem Brutus ait C. Caesarem Mytilenas praeteruectum, quia non sustineret uidere deformatum uirum. Illi quidem reditum inpetrauit senatus publicis precibus, tam sollicitus ac maestus ut omnes illo die Bruti habere animum uiderentur et non pro Marcello sed pro se deprecari, ne exules essent si sine illo fuissent; sed plus multo consecutus est quo die illum exulem Brutus relinquere non potuit, Caesar uidere. Contigit enim illi testimonium utriusque: Brutus sine Marcello reuerti se doluit, Caesar erubuit. 7. Num dubitas quin se ille [Marcellus] tantus uir sic ad tolerandum aequo animo exilium saepe adhortatus sit: 'quod patria cares, non est miserum: ita te disciplinis inbuisti ut scires omnem locum sapienti uiro patriam esse. Quid porro? hic qui te expulit, non ipse per annos decem continuos patria caruit? propagandi sine dubio imperii causa; sed nempe caruit. 8. Nunc ecce trahit illum ad se Africa resurgentis belli minis plena, trahit Hispania, quae fractas et adflictas partes refouet, trahit Aegyptus infida, totus denique orbis, qui ad occasionem concussi imperii intentus est: cui primum rei occurret? cui parti se opponet? Aget illum per omnes terras uictoria sua. Illum suspiciant et colant gentes: tu uiue Bruto miratore contentus.'