Latin · ~7 min
1.3
Seneca the Younger, ad Marciam 1.3
Not analysed yet
5. Haec magnitudo animi tui uetuit me ad sexum tuum respicere, uetuit ad uultum, quem tot annorum continua tristitia, ut semel obduxit, tenet. Et uide quam non subrepam tibi nec furtum facere adfectibus tuis cogitem: antiqua mala in memoriam reduxi et, ut scires hanc quoque plagam esse sanandam, ostendi tibi aeque magni uulneris cicatricem. Alii itaque molliter agant et blandiantur, ego confligere cum tuo maerore constitui et defessos exhaustosque oculos, si uerum uis magis iam ex consuetudine quam ex desiderio fluentis, continebo, si fieri potuerit, fauente te remediis tuis, si minus, uel inuita, teneas licet et amplexeris dolorem tuum, quem tibi in filii locum superstitem fecisti. 6. Quis enim erit finis? Omnia in superuacuum temptata sunt: fatigatae adlocutiones amicorum, auctoritates magnorum et adfinium tibi uirorum; studia, hereditarium et paternum bonum, surdas aures inrito et uix ad breuem occupationem proficiente solacio transeunt; illud ipsum naturale remedium temporis, quod maximas quoque aerumnas componit, in te una uim suam perdidit. 7. Tertius iam praeterit annus, cum interim nihil ex primo illo impetu cecidit: renouat se et corroborat cotidie luctus et iam sibi ius mora fecit eoque adductus est ut putet turpe desinere. Quemadmodum omnia uitia penitus insidunt nisi dum surgunt oppressa sunt, ita haec quoque tristia et misera et in se saeuientia ipsa nouissime acerbitate pascuntur et fit infelicis animi praua uoluptas dolor. 8. Cupissem itaque primis temporibus ad istam curationem accedere; leniore medicina fuisset oriens adhuc restringenda uis: uehementius contra inueterata pugnandum est. Nam uulnerum quoque sanitas facilis est, dum a sanguine recentia sunt: tunc et uruntur et in altum reuocantur et digitos scrutantium recipiunt, ubi corrupta in malum ulcus uerterunt. Non possum nunc per obsequium nec molliter adgredi tam durum dolorem: frangendus est.