Latin · ~6 min
13
Seneca the Younger, ad Marciam 13
Not analysed yet
1. Ne nimis admiretur Graecia illum patrem qui in ipso sacrificio nuntiata filii morte tibicinem tantum tacere iussit et coronam capiti detraxit, cetera rite perfecit, Puluillus effecit pontifex, cui postem tenenti et Capitolium dedicanti mors filii nuntiata est. Quam ille exaudisse dissimulauit et sollemnia pontificii carminis uerba concepit gemitu non interrumpente precationem et ad filii sui nomen Ioue propitiato. 2. Putasne eius luctus aliquem finem esse debere, cuius primus dies et primus impetus ab altaribus publicis et fausta nuncupatione non abduxit patrem? Dignus mehercules fuit memorabili dedicatione, dignus amplissimo sacerdotio, qui colere deos ne iratos quidem destitit. Idem tamen, ut redit domum, et inpleuit oculos et aliquas uoces flebiles misit; sed peractis quae mos erat praestare defunctis ad Capitolinum illum redit uultum. 3. Paulus circa illos nobilissimi triumphi dies quo uinctum ante currum egit Persen [incliti regis nomen] duos filios in adoptionem dedit, <duos> quos sibi seruauerat extulit. Quales retentos putas, cum inter commodatos Scipio fuisset? Non sine motu uacuum Pauli currum populus Romanus aspexit. Contionatus est tamen et egit dis gratias quod compos uoti factus esset; precatum enim se ut, si quid ob ingentem uictoriam inuidiae dandum esset, id suo potius quam publico damno solueretur. 4. Vides quam magno animo tulerit? orbitati suae gratulatus est. Et quem magis poterat permouere tanta mutatio? solacia simul atque auxilia perdidit. Non contigit tamen tristem Paulum Persi uidere.