Latin · ~10 min
19
Seneca the Younger, ad Marciam 19
Not analysed yet
1. Sed ut ad solacia ueniam, uideamus primum quid curandum sit, deinde quemadmodum. Mouet lugentem desiderium eius quem dilexit. Id per se tolerabile esse apparet; absentis enim afuturosque dum uiuent non flemus, quamuis omnis usus nobis illorum <cum> conspectu ereptus sit; opinio est ergo quae nos cruciat, et tanti quodque malum est quanti illud taxauimus. In nostra potestate remedium habemus: iudicemus illos abesse et nosmet ipsi fallamus; dimisimus illos, immo consecuturi praemisimus. 2. Mouet et illud lugentem: 'non erit qui me defendat, qui a contemptu uindicet.' Vt minime probabili sed uero solacio utar, in ciuitate nostra plus gratiae orbitas confert quam eripit, adeoque senectutem solitudo, quae solebat destruere, ad potentiam ducit ut quidam odia filiorum simulent et liberos eiurent, orbitatem manu faciant. 3. Scio quid dicas: 'non mouent me detrimenta mea; etenim non est dignus solacio qui filium sibi decessisse sicut mancipium moleste fert, cui quicquam in filio respicere praeter ipsum uacat.' Quid igitur te, Marcia, mouet? utrum quod filius tuus decessit an quod non diu uixit? Si quod decessit, semper debuisti dolere; semper enim scisti moriturum. 4. Cogita nullis defunctum malis adfici, illa quae nobis inferos faciunt terribiles, fabulas esse, nullas imminere mortuis tenebras nec carcerem nec flumina igne flagrantia nec Obliuionem amnem nec tribunalia et reos et in illa libertate tam laxa ullos iterum tyrannos: luserunt ista poetae et uanis nos agitauere terroribus. 5. Mors dolorum omnium exsolutio est et finis ultra quem mala nostra non exeunt, quae nos in illam tranquillitatem in qua antequam nasceremur iacuimus reponit. Si mortuorum aliquis miseretur, et non natorum misereatur. Mors nec bonum nec malum est; id enim potest aut bonum aut malum esse quod aliquid est; quod uero ipsum nihil est et omnia in nihilum redigit, nulli nos fortunae tradit. Mala enim bonaque circa aliquam uersantur materiam: non potest id fortuna tenere quod natura dimisit, nec potest miser esse qui nullus est. 6. Excessit filius tuus terminos intra quos seruitur, excepit illum magna et aeterna pax: non paupertatis metu, non diuitiarum cura, non libidinis per uoluptatem animos carpentis stimulis incessitur, non inuidia felicitatis alienae tangitur, non suae premitur, ne conuiciis quidem ullis uerecundae aures uerberantur; nulla publica clades prospicitur, nulla priuata; non sollicitus futuri pendet [et] ex euentu semper ~in certiora dependenti~. Tandem ibi constitit unde nil eum pellat, ubi nihil terreat.