Latin · ~8 min
3
Seneca the Younger, ad Marciam 3
Not analysed yet
1. Liuia amiserat filium Drusum, magnum futurum principem, iam magnum ducem; intrauerat penitus Germaniam et ibi signa Romana fixerat ubi uix ullos esse Romanos notum erat. In expeditione decesserat ipsis illum hostibus aegrum cum ueneratione et pace mutua prosequentibus nec optare quod expediebat audentibus. Accedebat ad hanc mortem, quam ille pro re publica obierat, ingens ciuium prouinciarumque et totius Italiae desiderium, per quam effusis in officium lugubre municipiis coloniisque usque in urbem ductum erat funus triumpho simillimum. 2. Non licuerat matri ultima filii oscula gratumque extremi sermonem oris haurire; longo itinere reliquias Drusi sui prosecuta, tot per omnem Italiam ardentibus rogis, quasi totiens illum amitteret, inritata, ut primum tamen intulit tumulo, simul et illum et dolorem suum posuit, nec plus doluit quam aut honestum erat Caesare aut aequum saluo. Non desiit denique Drusi sui celebrare nomen, ubique illum sibi priuatim publiceque repraesentare, libentissime de illo loqui, de illo audire: cum memoria illius uixit, quam nemo potest retinere et frequentare qui illam tristem sibi reddidit. 3. Elige itaque utrum exemplum putes probabilius. Si illud prius sequi uis, eximes te numero uiuorum: auersaberis et alienos liberos et tuos ipsumque quem desideras; triste matribus omen occurres; uoluptates honestas, permissas, tamquam parum decoras fortunae tuae reicies; inuisa haerebis in luce et aetati tuae, quod non praecipitet te quam primum et finiat, infestissima eris; quod turpissimum alienissimumque est animo tuo in meliorem noto partem, ostendes te uiuere nolle, mori non posse. 4. Si ad hoc maximae feminae te exemplum adplicueris moderatius, mitius, non eris in aerumnis nec te tormentis macerabis: quae enim, malum, amentia est poenas a se infelicitatis exigere et mala sua ~non~ augere! Quam in omni uita seruasti morum probitatem et uerecundiam, in hac quoque re praestabis; est enim quaedam et dolendi modestia. Illum ipsum iuuenem, dignissimum qui te laetam semper nominatus cogitatusque faciat, meliore pones loco, si matri suae, qualis uiuus solebat, hilarisque et cum gaudio occurrit.