Latin · ~5 min
7
Seneca the Younger, ad Marciam 7
Not analysed yet
1. 'At enim naturale desiderium suorum est.' Quis negat, quam diu modicum est? Nam discessu, non solum amissione carissimorum necessarius morsus est et firmissimorum quoque animorum contractio. Sed plus est quod opinio adicit quam quod natura imperauit. 2. Aspice mutorum animalium quam concitata sint desideria et tamen quam breuia: uaccarum uno die alteroue mugitus auditur, nec diutius equarum uagus ille amensque discursus est; ferae cum uestigia catulorum consectatae sunt et siluas peruagatae, cum saepe ad cubilia expilata redierunt, rabiem intra exiguum tempus extinguunt; aues cum stridore magno inanes nidos circumfremuerunt, intra momentum tamen quietae uolatus suos repetunt; nec ulli animali longum fetus sui desiderium est nisi homini, qui adest dolori suo nec tantum quantum sentit sed quantum constituit adficitur. 3. Vt scias autem non esse hoc naturale, luctibus frangi, primum magis feminas quam uiros, magis barbaros quam placidae eruditaeque gentis homines, magis indoctos quam doctos eadem orbitas uulnerat. Atqui quae a natura uim acceperunt eandem in omnibus seruant: apparet non esse naturale quod uarium est. 4. Ignis omnes aetates omniumque urbium ciues, tam uiros quam feminas uret; ferrum in omni corpore exhibebit secandi potentiam. Quare? quia uires illis a natura datae sunt, quae nihil in personam constituit. Paupertatem luctum ambitionem alius aliter sentit prout illum consuetudo infecit, et inbecillum inpatientemque reddit praesumpta opinio de non timendis terribilis.